DANIEL
-
Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex
Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;
-
et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem
vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui,
et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.
-
Et ait rex Asphenez praeposito Eunuchorum ut introduceret de
filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,
-
pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos
omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent
stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum.
-
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis,
et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea
starent in conspectu regis.
-
Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael,
et Azarias.
-
Et imposuit eis praepositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar:
Ananiae, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariae, Abdenago.
-
Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis,
neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur.
-
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum.
-
Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit
vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis
vestris, condemnabitis caput meum regi.
-
Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
-
Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
-
et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur
cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
-
Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
-
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores,
et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
-
Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum:
dabatque eis legumina.
-
Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro,
et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
-
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur:
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
-
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis,
ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
-
Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est
ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos,
qui erant in universo regno eius.
-
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
-
In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium,
et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
-
Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici,
et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent,
steterunt coram rege.
-
Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.
-
Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive:
dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
-
Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me:
nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos,
et domus vestrae publicabuntur.
-
Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia,
et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur,
et interpretationem eius indicate mihi.
-
Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis,
et interpretationem illius indicabimus.
-
Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis,
scientes quod recesserit a me sermo.
-
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi,
ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.
-
Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo
super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque
regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab
omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
-
Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur
quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis,
quorum non est cum hominibus conversatio.
-
Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut
perirent omnes sapientes Babylonis.
-
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur:
quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.
-
Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch
principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos
sapientes Babylonis.
-
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat,
quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa.
Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
-
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad
solutionem indicandam regi.
-
Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae
sociis suis indicavit negotium:
-
ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto,
et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
-
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est:
et benedixit Daniel Deum caeli,
-
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et
usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
-
Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit:
dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
-
Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta:
et lux cum eo est.
-
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo:
quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti
mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
-
Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat
rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est:
Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis,
et solutionem regi narrabo.
-
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei:
Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.
-
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar:
Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?
-
Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat,
sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
-
Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi
rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus.
Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
-
Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum
post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
-
Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in
cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio
regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
-
Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna,
et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
-
Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et
brachia de argento, porro venter, et femora ex aere.
-
tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea,
quaedam autem fictilis.
-
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus:
et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus,
et comminuit eos.
-
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum,
et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento:
nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam,
factus est mons magnus, et implevit universam terram.
-
hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
-
Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem,
et imperium, et gloriam dedit tibi:
-
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri:
volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua
universa constituit: tu es ergo caput aureum.
-
Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum:
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
-
Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit,
et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.
-
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli,
et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario
ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
-
Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles:
ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
-
Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto,
commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi,
sicut ferrum misceri non potest testae.
-
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum,
quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo
non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec:
et ipsum stabit in aeternum.
-
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis
sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum,
et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea.
et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
-
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem
adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
-
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est,
et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire
hoc sacramentum.
-
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna
dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis:
et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
-
Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera
provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem
Daniel erat in foribus regis.
-
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta,
latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis.
-
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus,
et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum,
ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
-
Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces,
et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti,
et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae,
quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae,
quam posuerat Nabuchodonosor rex:
-
et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus,
et linguis:
-
In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae,
sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum,
cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
-
Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur
in fornacem ignis ardentis.
-
Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae,
fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae,
et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae
adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
-
Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos:
-
dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive:
-
tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae,
fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi
generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:
-
si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem
ignis ardentis.
-
Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera
regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti
contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt,
et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
-
Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur
Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
-
Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach,
Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream,
quam constitui, non adoratis?
-
Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae,
fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae,
omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci:
quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis:
et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
-
Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi
Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
-
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de
camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
-
Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus,
et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
-
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei
illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit
ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
-
Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus
Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
-
Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et
calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
-
nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis.
Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago,
interfecit flamma ignis.
-
Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago,
ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
-
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere,
et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium
ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.
-
Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos,
et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est,
et species quarti similis filio Dei.
-
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait:
Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite.
Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
-
Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes
regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset
ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus,
et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
-
Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum,
Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum,
et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis
immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne
adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
-
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus,
et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum
Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur:
neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.
-
Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
-
Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis,
qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
-
Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus.
Placuit ergo mihi praedicare
-
signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia:
et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in
generationem et generationem.
-
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
-
somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo,
et visiones capitis mei conturbaverunt me.
-
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu
meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
-
Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices,
et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non
indicaverunt mihi:
-
donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen
Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum
in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum.
-
Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum
sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile
tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
-
Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in
medio terrae, et altitudo eius nimia.
-
Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens caelum:
aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
-
Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum
in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius
conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro.
-
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil,
et sanctus de caelo descendit.
-
Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite
ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius:
fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius.
-
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur
vinculo ferreo et aereo in herbis, quae foris sunt, et rore caeli tingatur,
et cum feris pars eius in herba terrae.
-
Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei:
et septem tempora mutentur super eum.
-
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio:
donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum;
et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet
super eum.
-
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar
interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei
non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus
deorum sanctorum in te est.
-
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, coepit intra semetipsum
tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum.
Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non
conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his,
qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
-
Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo
pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram:
-
et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea,
subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli:
-
Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit,
et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
-
Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo,
et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen
radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in
herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius,
donec septem tempora mutentur super eum:
-
Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit
super dominum meum regem:
-
Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua,
et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque
tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super
regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
-
Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius,
id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris
potestatem esse caelestem.
-
Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata
tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum:
forsitan ignoscet delictis tuis.
-
Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
-
Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
-
Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna,
quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae,
et in gloria decoris mei?
-
Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit:
Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
-
et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit
habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur
super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum,
et cuicumque voluerit, det illud.
-
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex
hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli
corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem
aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.
-
Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos
ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo
benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi:
quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in
generationem et generationem.
-
Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt:
iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in
habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei:
Quare fecisti?
-
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem
regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me:
et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno
meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
-
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico
regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia,
et gradientes in superbia potest humiliare.
-
Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille:
et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
-
Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea,
quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit
in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius,
et concubinae.
-
Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo,
quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius,
uxores et concubinae illius.
-
Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos,
aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
-
In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis
contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex
aspiciebat articulos manus scribentis.
-
Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum:
et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur.
-
Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos,
et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis:
Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius
manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream
habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
-
Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec
scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
-
Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius
immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.
-
Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius,
domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive:
non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
-
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se:
et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo:
nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum,
Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
-
quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et
interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum
inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar.
nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
-
Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus
rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit
pater meus rex de Iudaea?
-
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia,
intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
-
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi,
ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi:
et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
-
Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari,
et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem
eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa
collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
-
Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.
-
O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam,
et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
-
Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi,
tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat,
interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat:
et quos volebat, humiliabat.
-
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est
ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:
-
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis
positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut
bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec
cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum:
et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
-
Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum,
cum scires haec omnia:
-
sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus
eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae,
et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos,
et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident,
neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet
flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
-
Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc,
quod exaratum est.
-
Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES.
-
Et haec est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus
regnum tuum, et complevit illud.
-
THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
-
PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
-
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata
est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet
potestatem tertius in regno suo.
-
Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
-
Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.
-
Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum
viginti ut essent in toto regno suo.
-
Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat:
ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
-
Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas:
quia spiritus Dei amplior erat in illo.
-
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum:
unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent
Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem
reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa,
et suspicio non inveniretur in eo.
-
Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic
aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
-
Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti
sunt ei: Dari rex in aeternum vive:
-
consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus,
et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat,
et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo,
et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.
-
Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum:
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis,
nec praevaricari cuiquam liceat.
-
Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
-
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem,
ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra
Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat,
confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
-
Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem,
et obscerantem Deum suum.
-
Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non
constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis,
et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur
in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo
iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet.
-
Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis
captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto,
quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
-
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est:
et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum
solis laborabat ut erueret illum.
-
Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex,
quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum,
quod constituerit rex, non liceat immutari.
-
Tunc rex praecepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum
in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper,
ipse liberabit te.
-
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci:
quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum,
nequid fieret contra Danielem.
-
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique
non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
-
Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:
-
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit,
et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus,
cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
-
Et Daniel regi respondens ait: Rex in aeternum vive:
-
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum,
et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me:
sed et coram te, rex, delictum non feci.
-
Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem
praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu,
et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
-
Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant
Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii,
et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci,
donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
-
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus,
et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.
-
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio,
et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim
Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in aeternum.
-
Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia
in caelo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
-
Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii,
regnumque Cyri Persae.
-
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit:
visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens,
brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
-
Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli
pugnabant in mari magno.
-
Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
-
Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec
evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi
homo stetit; et cor hominis datum est ei.
-
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres
ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei:
Surge, comede carnes plurimas.
-
Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas
habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant
in bestia, et potestas data est ei.
-
Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia
quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis,
dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens,
et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat
ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
-
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio
eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi,
quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
-
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit:
vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi
lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus.
-
Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius.
millia millium ministrabant ei, et decies millies centena
millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
-
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu
illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia,
et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:
-
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora
vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
-
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli
quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit:
et in conspectu eius obtulerunt eum.
-
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi,
tribus, et linguae ipsi servient: potestas eius, potestas aeterna,
quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
-
Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his,
et visiones capitis mei conturbaverunt me.
-
Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo
de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
-
Hae quattuor bestiae magnae: quattuor sunt regna,
quae consurgent de terra.
-
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt
regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
-
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta,
quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis:
dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat,
et reliqua pedibus suis conculcabat:
-
et de cornibus decem, quae habebat in capite: et de alio,
quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo,
quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
-
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos,
et praevalebat eis,
-
donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi,
et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
-
Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra,
quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram,
et conculcabit, et comminuet eam.
-
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt:
et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus,
et tres reges humiliabit.
-
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi
conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges,
et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
-
Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur,
et dispereat usque in finem.
-
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter
omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum,
regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
-
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus
meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem
in corde meo conservavi.
-
Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id, quod videram in principio,
-
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in
Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
-
Et lavavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat
ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero
atque succrescens. Postea
-
vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem,
et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae
non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius:
fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
-
Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab
Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram:
porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
-
Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem
ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
-
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum,
et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat
aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit,
et nemo quibat liberare arietem de manu eius.
-
Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset,
fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud
per quattuor ventos caeli.
-
De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum
est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.
-
Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de
fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
-
Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo
tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.
-
Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata:
et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
-
Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus
alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium,
et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium,
et fortitudo conculcabitur?
-
Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti:
et mundabitur sanctuarium.
-
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem
intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
-
Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait:
Gabriel fac intelligere istum visionem.
-
Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset,
pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis,
quoniam in tempore finis complebitur visio.
-
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram:
et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
-
dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in
novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
-
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
-
Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande,
quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
-
Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo:
quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
-
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget
rex impundes facie, et intelligens propositiones.
-
et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis:
et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet.
Et interficiet robustos, et populum sanctorum
-
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius:
et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos:
et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
-
Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est:
tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
-
Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem,
faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui
interpretaretur.
-
In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum,
qui imperavit super regnum Chaldaeorum:
-
Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum
annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam,
ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni.
-
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari
in ieiuniis, sacco, et cinere.
-
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi:
Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum,
et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.
-
Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus:
et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis.
-
Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in
nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris,
omnique populo terrae.
-
Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est
hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel,
his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas
eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
-
Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris,
et patribus nostris, qui peccaverunt.
-
Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio,
quia recessimus a te:
-
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius,
quam posuit nobis per servos suos prophetas.
-
Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt
ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio,
quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
-
Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos,
et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret
in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo,
secundum quod factum est in Ierusalem.
-
Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos:
et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab
iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
-
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos:
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit:
non enim audivimus vocem eius.
-
Et nunc Domine Deus noster, (q) qui eduxisti populum tuum
de Terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc:
peccavimus, iniquitatem fecimus.
-
Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua,
et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo.
Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem,
et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
-
Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui,
et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum,
quod desertum est propter temetipsum.
-
Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos,
et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum
est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus
preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis:
-
Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter
temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem,
et super populum tuum.
-
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea,
et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu
Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
-
Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in
visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
-
Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc
egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
-
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut
indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem,
et intellige visionem.
-
Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum,
et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem
accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna,
et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
-
Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum
aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem,
et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea,
et muri in angustia temporum.
-
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus:
et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem,
et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis
eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
-
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo
abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem
perseverabit desolatio.
-
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli
cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna:
intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
-
In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
-
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt
in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium
hebdomadarum dies.
-
Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium
magnum, qui est Tigris.
-
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis,
et renes eius accincti auro obrizo:
-
et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species
fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae
deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis:
et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
-
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum,
non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
-
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non
remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me,
et emarcui, nec habui quidquam virium.
-
Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus
super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
-
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea,
et super articulos manuum mearum.
-
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba,
quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te.
Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
-
Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo,
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu
Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
-
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus:
et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum,
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
-
Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in
novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.
-
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum
meum ad terram, et tacui.
-
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea:
et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me:
Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil
in me remansit virium.
-
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo?
nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
-
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
-
et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare,
et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi:
Loquere Domine mi, quia confortasti me.
-
Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar
ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer,
apparuit princeps Graecorum veniens.
-
Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis:
et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
-
Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur,
et roboraretur.
-
Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges
stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes:
et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
-
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa:
et faciet quod placuerit ei.
-
Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in
quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum
potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius
etiam in externos, exceptis his.
-
Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius praevalebit
super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius.
-
Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri
veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem
brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam,
adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.
-
Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu,
et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
-
Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti,
et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis.
-
Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.
-
Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem
exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans:
et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.
-
Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus
regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur
multitudo in manu eius.
-
Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet
multa millia, sed non praevalebit.
-
Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem
multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet
properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
-
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri:
filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem,
et corruent.
-
Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes
munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi
eius ad resistendum, et non erit fortitudo.
-
Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit
qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur
in manu eius.
-
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius,
et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud:
et non stabit, nec illius erit.
-
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas:
et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius
convertetur in eum.
-
Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget,
et corruet, et non invenietur.
-
Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio:
et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
-
Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei
honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
-
Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur:
insuper et dux foederis.
-
Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet,
et superabit in modico populo.
-
Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non
fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam,
et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit:
et hoc usque ad tempus.
-
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri
in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis,
et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
-
Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius
opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
-
Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam
mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
-
Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius
adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
-
Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum:
et non erit priori simile novissimum.
-
Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur,
et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt
testamentum sanctuarii.
-
Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis,
et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
-
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter:
populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
-
Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio,
et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
-
Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo:
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
-
Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur
usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
-
Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur,
et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum
loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia:
perpetrata quippe est definitio.
-
Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis
feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget.
-
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum,
quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento,
et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
-
Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit,
et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis,
et terram dividet gratuito.
-
Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri,
et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus,
et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret,
et pertransiet.
-
Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent:
hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab,
et principium filiorum Ammon.
-
Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet.
-
Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus
pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.
-
Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet
in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
-
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem
inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo
auxiliabitur ei.
-
In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit
ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus
fuerit scriptus in libro.
-
Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt:
alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
-
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti:
et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
-
Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad
tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
-
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc
super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
-
Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super
aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
-
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super
aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in
caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus,
et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa haec.
-
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi,
quid erit post haec?
-
Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones
usque ad praefinitum tempus.
-
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi:
et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
-
Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita
fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
-
Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille
trecentos trigintaquinque.
-
Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in
sorte tua in finem dierum.
|
|