The Song of the Three Holy Children
Which followeth in the third Chapter of DANIEL after this place,—fell
down bound into the midst of the burning fiery furnace.—Verse 23.
That which followeth is not in the Hebrew, to wit, And they
walked—unto these words. Then Nebuchadnezzar—verse 24.
3
24 Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:
27 quia justus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
28 Judicia
enim vera fecisti juxta omnia, quae induxisti super nos, et super
civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in
judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
31 Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti;
32 et
tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et
pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem
terram.
33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:
35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israel, sanctum tuum,
36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris;
37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
38 Et
non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque
holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque
locus primitiarum coram te,
39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
40 Sicut
in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum
pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut
placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
41 Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;
44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis.
49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
50 et
fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos
omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
52 Benedictus
es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et
superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum: et
laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula.
57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
58 Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
59 Benedicite, caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
60 Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
63 Benedicite, stellae caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
66 Benedicite, ignis et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
67 Benedicite, frigus et aestus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
68 Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
70 Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in saecula.
72 Benedicite, lux et tenebrae, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
77 Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
79 Benedicite, cete, et omnia quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
80 Benedicite, omnes volucres caeli, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
81 Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
82 Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
83 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
85 Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
86 Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
88 Benedicite,
Anania, Azaria, Misael, Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et
liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia ejus.
The Book of Susanna
Set apart from the beginning of Daniel, because it is not in the Hebrew, as
neither the Narration of Bel and the Dragon.
13
1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim:
2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum: 3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. 4 Erat
autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad
ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium. 5 Et
constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus
locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus
judicibus, qui videbantur regere populum. 6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. 7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. 8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus: 9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum. 10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: 11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. 12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: 13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. 14 Cumque
revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam,
confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus
quando eam possent invenire solam. 15 Factum
est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut
heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in
pomario: aestus quippe erat: 16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. 17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. 18 Et
fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae
sunt per posticum ut afferrent quae jusserat; nesciebantque senes intus
esse absconditos. 19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: 20 Ecce
ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia
tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. 21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. 22 Ingemuit
Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors
mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. 23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. 24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. 25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. 26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. 27 Postquam
autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam
dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. 28 Cumque
venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri,
pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. 29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt. 30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. 31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. 32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. 33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. 34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. 35 Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. 36 Et
dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est
haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se
puellas. 37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. 38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. 39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: 40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. 41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. 42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, 43 tu
scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum
nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. 44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus. 45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: 46 et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. 47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? 48 Qui
cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non judicantes,
neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? 49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. 50 Reversus
est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede
in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem
senectutis. 51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. 52 Cum
ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad
eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae
operabaris prius: 53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. 54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. 55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. 56 Et,
amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda,
species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: 57 sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. 58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. 59 Dixit
autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim
angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. 60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. 61 Et
consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex
ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant
adversus proximum, 62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. 63 Helcias
autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim
marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res
turpis. 64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. 65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
The History of the Destruction of
Bel and the Dragon
Cut off from the end of Daniel.
14
1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
2 Erat
quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per
dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique
amphorae sex. 3 Rex
quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel
adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? 4 Qui
respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum,
qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. 5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie? 6 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. 7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. 8 Si
autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia
blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. 9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. 10 Et
dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone
escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: 11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. 12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. 13 Factum
est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel:
praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per
totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes
annulo regis abierunt. 14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. 15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. 16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. 17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. 18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint haec. 19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. 20 Tunc
apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei
abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant
super mensam. 21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. 23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. 24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. 25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. 26 Tulit
ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque
massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce
quem colebatis. 27 Quod
cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati
adversum regem, dixerunt: Judaeus factus est rex: Bel destruxit,
draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. 29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 31 Porro
in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et
duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 32 Erat
autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et
intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. 33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. 34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. 35 Et
apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo
capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus
sui. 36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. 37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. 38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. 39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. 40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. 41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. 42 Tunc
rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia
ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit
Danielem de lacu leonum.
|