10
4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus
fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in
aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit
esse reginam.
7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum.
9 Gens
autem mea Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus
populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna
atque portenta inter gentes:
10 et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae.
13 Et
observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die
ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum coetum populi
congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
11
1 Anno
quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui
se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus,
hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum
Ptolemaei filium in Jerusalem.
2 Anno
secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit
somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu
Benjamin: 3 homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. 4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. 5 Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: 6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. 7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. 9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12 Quod
cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus
facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid
significaret somnium.
12
1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
2 Cumque
intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset,
didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit
super eo regi. 3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem. 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. 5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 6 Aman
vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit
nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant
interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem
hoc exemplar fuit.
13
1 Rex
maximus Artaxerxes ab India usque AEthiopiam, centum viginti septem
provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt,
salutem.
2 Cum
plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni
subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia
et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio
transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 3 Quaerente
autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui
sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus,
Aman nomine, 4 indicavit
mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur
legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa
contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione
violaret. 5 Quod
cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum
genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et
turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 6 jussimus
ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a
rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac
liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur,
quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: 7 ut
nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro
pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei
mandaverat Esther. 8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9 et
dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt
posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris
salvare Israel. 10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. 11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae. 12 Cuncta
nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae
cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13 (libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), 14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. 15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere. 16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de AEgypto. 17 Exaudi
deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et
converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum,
Domine: et ne claudas ora te canentium. 18 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
14
1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.
2 Cumque
deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit,
et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus
suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari
consueverat, crinium laceratione complevit. 3 Et
deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es
solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator
alius. 4 Periculum meum in manibus meis est. 5 Audivi
a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israel de cunctis gentibus, et
patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres
haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: 7 coluimus enim deos eorum. Justus es Domine: 8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, 9 volunt
tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora
laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, 10 ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. 11 Ne
tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam
nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos
coepit saevire, disperde. 12 Memento,
Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da
mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis: 13 tribue
sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor
illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei
consentiunt. 14 Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, 15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae. 16 Tu
scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae,
quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester
illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, 17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: 18 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. 19 Deus
fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et
libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
15
1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
2 Memorare,
inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia
Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: 3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. 4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, 6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: 7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. 9 Ingressa
igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille
residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque
fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. 10 Cumque
elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset,
regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam
reclinavit caput. 11 Convertitque
Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit
de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis
blandiebatur: 12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere. 13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. 14 Accede igitur, et tange sceptrum. 15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? 16 Quae respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. 17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. 18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. 19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
16
1 Rex
magnus Artaxerxes ab India usque AEthiopiam, centum viginti septem
provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae jussioni obediunt,
salutem dicit.
2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: 3 et
non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam
non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias. 4 Nec
contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura
violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere
sententiam. 5 Et
in tantum vesaniae proruperunt, ut eos qui credita sibi officia
diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint,
mendaciorum cuniculis conentur subvertere, 6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. 7 Quae
res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur
quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia
depraventur. 8 Unde providendum est paci omnium provinciarum. 9 Nec
putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate,
sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit
utilitas, ferre sententiam. 10 Et
ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et
animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem
nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: 11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: 12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. 13 Nam
Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni
nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis
machinis expetivit in mortem: 14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. 15 Nos
autem a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus
culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus, 16 et
filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et
patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie
custoditur. 17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 18 Pro
quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui
machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis,
sed Deo reddente ei quod meruit. 19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis. 20 Quibus
debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant,
possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
21 Hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. 22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, 23 omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. 24 Omnis
autem provincia et civitas quae noluerit solemnitatis hujus esse
particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum
hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo
contemptus et inobedientiae.
|