1
1 Arphaxad
itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse
aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
2 ex
lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem
cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero
ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. 3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. 5 Anno
igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat
in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum 6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. 7 Tunc
exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit
ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, 8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, 9 et
ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad
Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos
AEthiopiae. 10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: 11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. 12 Tunc
indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per
thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
2
1 Anno
tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis
primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut
defenderet se.
2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: 3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. 4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, 5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium meum. 6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. 7 Tunc
Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et
dinumeravit viros in expeditionem sicut praecepit ei rex, centum viginti
millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. 8 Omnemque
expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium
camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque
armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. 9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. 11 Et
profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et
sagittariis: qui cooperuerunt faciem terrae sicut locustae. 12 Cumque
pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a
sinistro Ciliciae: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem
munitionem. 13 Effregit
autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios
Tharsis et filios Ismael qui erant contra faciem deserti, et ad austrum
terrae Cellon. 14 Et
transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes
civitates excelsas quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo
perveniatur ad mare: 15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum. 16 Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. 17 Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: 18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
3
1 Tunc
miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac
principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae,
atque Ciliciae: qui venientes ad Holofernem, dixerunt:
2 Desinat
indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus
Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum
interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. 3 Omnis
civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi,
et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum,
et universae facultates nostrae atque familiae, in conspectu tuo sunt: 4 sint omnia nostra sub lege tua. 5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus. 6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. 7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. 8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. 9 Tantusque
metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores
principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, 10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. 11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: 12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. 13 Praeceperat
enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret,
videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent
Holofernis potentia subjugari. 14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, 15 accepitque
civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus
adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
4
1 Tunc audientes haec filii Israel qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.
2 Tremor
et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo
Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium: 4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae. 5 Sacerdos
etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae
est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viae
transitus esse poterat, 6 ut
obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et
illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. 7 Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. 8 Et
clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt
animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. 9 Et
induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra
faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: 10 et
clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in praedam
infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in
exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium
gentibus. 11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israel, allocutusque est eos, 12 dicens:
Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes
permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. 13 Memores
estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in
potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus
suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis
orando dejecit: 14 sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in hoc opere quod coepistis. 15 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, 16 ita
ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis
offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. 17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.
5
1 Nuntiatumque
est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel
praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent:
2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, 3 et
dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut
quae, et quales, et quantae sint civitates eorum: quae etiam sit virtus
eorum, aut quae sit multitudo eorum, vel quis rex militiae illorum: 4 et
quare prae omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et
non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? 5 Tunc
Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire,
domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in
montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. 6 Populus iste ex progenie Chaldaeorum est. 7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldaeorum. 8 Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, 9 unum
Deum caeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et
habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt
in AEgyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut
dinumerari eorum non posset exercitus. 10 Cumque
gravaret eos rex AEgypti, atque in aedificationibus urbium suarum in
luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et
percussit totam terram AEgypti plagis variis. 11 Cumque ejecissent eos AEgyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, 12 fugientibus
his, Deus caeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus
solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. 13 In
quo loco dum innumerabilis exercitus AEgyptiorum eos persequeretur, ita
aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris
nuntiaret. 14 Egressi
vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam
homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. 15 Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt. 16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. 18 Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium. 19 Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi. 20 Denique
Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum,
et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras
eorum et civitates eorum ipsi possederunt: 21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. 22 Nam
et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut
ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et
plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. 23 Nuper
autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi
fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum
possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. 24 Nunc
ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei
eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum
tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. 25 Si
vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus
resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in
opprobrium universae terrae. 26 Et
factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes
magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad
alterutrum: 27 Quis
est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor
et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia
artis pugnae? 28 Ut
ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum
capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur: 29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.
6
Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:
2 Quoniam
prophetasti nobis, dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut
ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, 3 cum
percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis
Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet:
4 et
probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque
gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter
vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum
illis. 5 Porro
autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et
pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea haec putas
impleri non posse. 6 Ut
autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora
illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint,
ipse simul ultioni subjaceas. 7 Tunc
Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et
perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel.
8 Et
accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum
appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. 9 Illi
autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus
et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad
dominum suum. 10 Porro
filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes,
duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes,
percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii
reliquissent. 11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. 12 In
medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae
locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus
Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, 13 et
quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa
tradi, ut dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis
jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus caeli
defensor eorum est. 14 Cumque
Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem,
adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas
Domino effuderunt, 15 dicentes:
Domine Deus caeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad
nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende
quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de
sua virtute gloriantes, humilias. 16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, 17 dicentes:
Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc
dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. 18 Cum
vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et
tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis
omnibus converseris nobiscum. 19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. 20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. 21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel.
7
1 Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam.
2 Erant
autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo
millia, praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat
captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae
juventutis. 3 Omnes
paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per
crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco
qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. 4 Filii
autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super
terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus
Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. 5 Et
assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quae ad angusti itineris
tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et
nocte. 6 Porro
Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat,
aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et
incidi praecepit aquaeductum illorum. 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. 8 Sed
filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israel
non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et
muniunt illos colles in praecipitio constituti. 9 Ut
ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes
fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos,
vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus
positam superari non posse. 10 Et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes. 11 Cumque
ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae et
collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset
intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram
dabatur populis aqua quotidie. 12 Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce 13 dixerunt:
Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui
pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus
eorum. 14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna. 15 Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. 16 Melius
est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et
simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes
nostros mori ante oculos nostros. 17 Contestamur
hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos
secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiae
Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior
efficitur in ariditate sitis. 18 Et
cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab
omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: 19 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus. 20 Tu,
quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates
nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, 21 ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum? 22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, 23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: AEquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. 24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. 25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba quae locuti estis.
8
1 Et
factum est cum audisset haec verba Judith vidua, quae erat filia Merari
filii Idox filii Joseph filii Oziae filii Elai filii Jamnor filii
Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiae filii Enan filii
Nathaniae filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,
2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae: 3 instabat
enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput
ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum
patribus suis. 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5 Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata et neomenias et festa domus Israel. 7 Erat
autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas,
et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium
plenas. 8 Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. 9 Haec
itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die
traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10 Et
venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo
consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non
venerit vobis adjutorium? 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum? 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi 17 dicamus
flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum
misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia
eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19 pro
quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem
inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum. 20 Expectemus
humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de
afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes,
quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus
Deus noster. 21 Et
nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis
pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut
memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere
colerent Deum suum. 22 Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24 Illi
autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et
impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum
protulerunt, 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur, 27 sed
reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella
Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad
perditionem nostram evenisse credamus. 28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30 Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, 31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32 Stabitis
vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut
dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. 33 Vos
autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis,
nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34 Et
dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in
ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
9
1 Quibus
ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se
cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino,
clamabat ad Dominum, dicens:
2 Domine
Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem
alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et
denudaverunt femur virginis in confusionem: 3 et
dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem:
et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum:
subveni, quaeso te, Domine Deus meus, mihi viduae. 4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. 5 Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6 Respice
castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra AEgyptiorum videre dignatus
es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis,
et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos. 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos. 9 Sic
fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus
suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis
gloriantur, 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. 11 Erige
brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute
tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare
sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo
cornu altaris tui. 12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meae. 14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum. 16 Non
enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus
voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et
mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. 17 Deus
caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me
miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem. 18 Memento,
Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo
consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.
10
1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum.
2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, 3 et
lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem
capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se
vestimentis jucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis,
assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus
ornamentis suis ornavit se. 4 Cui
etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex
libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam
pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis
appareret. 5 Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 8 Nihil
tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum
nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute
corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero
sanctorum et justorum. 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. 11 Factum
est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei
exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo
vadis? 12 Quae
respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam
futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod
contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent
misericordiam in conspectu vestro. 13 Hac
de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis,
ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit
obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. 14 Et
cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat
in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. 15 Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. 16 Hoc
autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet,
et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum
Holofernis, annuntiantes eam. 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. 18 Dixeruntque
ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam
decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos
debeamus? 19 Videns
itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et
auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, 20 et
cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super
terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.
11
1 Tunc
Holofernes dixit ei: AEquo animo esto, et noli pavere in corde tuo:
quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi:
2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? 4 Et
dixit illi Judith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris
verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum. 5 Vivit
enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus ejus, quae est in te ad
correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines
serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi. 6 Nuntiatur
enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni
saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et
disciplina tua omnibus provinciis praedicatur. 7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. 8 Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. 9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. 10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae jam inter mortuos computantur. 11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: 12 et
sancta Domini Dei sui, quae praecepit Deus non contingi, in frumento,
vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec
manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod
in perditionem dabuntur. 13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi. 14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15 et
dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi,
ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum
Israel, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis
contra te: 16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei, 17 et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiare tibi. 18 Placuerunt
autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris ejus, et
mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: 19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. 20 Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: 21 et
quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et
Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum
nominabitur in universa terra.
12
1 Tunc
jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic
manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
2 Cui
respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quae mihi
praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quae mihi
detuli, manducabo. 3 Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? 4 Et
dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia
haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Et
induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod praeceperat. 5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. 6 Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: 7 et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. 8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. 9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. 10 Et
factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit
ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte
consentiat habitare mecum. 11 Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. 12 Tunc
introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire
ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo,
et bibat vinum in jucunditate. 13 Cui Judith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? 14 omne
quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem
illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. 16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. 17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. 19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla ejus. 20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
13
1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
2 Erant autem omnes fatigati a vino, 3 eratque Judith sola in cubiculo. 4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. 5 Dixitque Judith puellae suae ut staret foris ante cubiculum, et observaret. 6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, 7 dicens:
Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum
mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc
quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. 8 Et
cum haec dixisset, accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli
ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. 9 Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora. 10 Et
percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit
conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. 11 Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et jussit ut mitteret illud in peram suam. 12 Et
exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et
transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. 13 Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. 14 Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. 15 Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam. 16 Et
accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem
ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes
tacuissent, 17 dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, 18 et
in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui
Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. 19 Et
proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput
Holofernis principis militiae Assyriorum, et ecce conopeum illius, in
quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminae percussit illum
Dominus Deus noster. 20 Vivit
autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem,
et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus
ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me
vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione
vestra. 21 Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. 22 Universi
autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in
virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. 23 Porro
Ozias princeps populi Israel dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a
Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram. 24 Benedictus Dominus, qui creavit caelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: 25 quia
hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore
hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non
pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui,
sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri. 26 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 27 Porro
Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu
testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput
omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. 28 Et
ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu
superbiae suae Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur,
dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari praecipiam
latera tua. 29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram, et aestuavit anima ejus. 30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: 31 Benedicta
tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente quae
audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
14
Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros:
2 et
erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum
impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. 3 Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. 4 Cumque
duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum
truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. 5 Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris. 6 Tunc
Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis
ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus
est ad populum Israel, et omnis successio generis ejus usque in
hodiernum diem. 7 Mox
autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis,
accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu
et ululatu. 8 Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. 9 Porro
hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi
perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non
ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. 10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. 11 Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: 12 Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad praelium. 13 Tunc
ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit
manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. 14 Sed
cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad
cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in
suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum
fletu, et scidit vestimenta sua. 15 Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, 16 et
dixit: Una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis
Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non
est in illo. 17 Quod
cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta
sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati
sunt animi eorum valde. 18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
15
Cumque
omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium
ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt,
2 ita
ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis
omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire
audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. 3 Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. 4 Et
quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem
Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire
potuissent. 5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel. 6 Omnis
itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos,
et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad
extremitatem finium suorum. 7 Reliqui
autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et
praedam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati
sunt valde. 8 Hi
vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum
attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et
universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites
fierent de praedationibus eorum. 9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10 Quae
cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu
gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri: 11 quia
fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem
amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini
confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. 12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. 14 Porro
autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt
Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni
supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.
16
Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:
2 Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus. 3 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. 4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. 5 Venit
Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae: cujus
multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. 6 Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. 7 Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum. 8 Non
enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt
eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari
in specie faciei suae dissolvit eum. 9 Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel. 10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novam ad decipiendum illum. 11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus. 12 Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. 13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. 14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini Dei mei. 15 Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro. 16 Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest. 17 Tibi
serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti
spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuae. 18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis; petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. 20 Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos. 21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. 22 Et
factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem
adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta,
et vota, et repromissiones suas. 23 Porro
Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et
conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema
oblivionis. 24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith. 25 Post
dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna
facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel. 26 Erat
enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus
diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. 27 Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria. 28 Mansit
autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam
liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. 29 Luxitque illam omnis populus diebus septem. 30 In omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis. 31 Dies
autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum
dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in
praesentem diem.
|