<


LEVITICUS


Chapter 1

  1. vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

  3. si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

  4. ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

  5. immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

  6. detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

  7. et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

  8. et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

  9. intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

  10. quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

  11. immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

  12. dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

  13. intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

  14. sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

  15. offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

  16. vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

  17. confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

Chapter 2

  1. anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

  2. ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

  3. quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

  4. cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

  5. si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

  6. divides eam minutatim et fundes supra oleum

  7. sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

  8. quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

  9. qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

  10. quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

  11. omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

  12. primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

  13. quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

  14. sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

  15. fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

  16. de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

Chapter 3

  1. quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

  2. ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

  3. et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

  4. duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

  5. adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

  6. si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

  7. si agnum obtulerit coram Domino

  8. ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

  9. et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

  10. cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

  11. et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

  12. si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

  13. ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

  14. tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

  15. duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

  16. adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

  17. iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

Chapter 4

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

  3. si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

  4. et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino

  5. hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

  6. cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

  7. ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

  8. et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt

  9. duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

  10. sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

  11. pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

  12. et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

  13. quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

  14. et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

  15. et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

  16. inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii

  17. tincto digito aspergens septies contra velum

  18. ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

  19. omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare

  20. sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

  21. ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

  22. si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

  23. et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

  24. ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

  25. tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

  26. adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

  27. quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

  28. et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

  29. ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

  30. tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

  31. omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

  32. sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

  33. ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae

  34. sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

  35. omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Chapter 5

  1. si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

  2. anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit

  3. et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto

  4. anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum

  5. agat paenitentiam pro peccato

  6. et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius

  7. sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum

  8. dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur

  9. et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est

  10. alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei

  11. quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

  12. tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit

  13. rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere

  14. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  15. anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

  16. ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei

  17. anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam

  18. offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei

  19. quia per errorem deliquit in Dominum

Chapter 6

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

  3. sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

  4. convicta delicti reddet

  5. omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

  6. pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti

  7. qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

  8. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  9. praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

  10. vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

  11. spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

  12. ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

  13. ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

  14. haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

  15. tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

  16. reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

  17. ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

  18. mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

  19. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

  20. haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

  21. quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

  22. sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari

  23. omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

  24. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  25. loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

  26. sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

  27. quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

  28. vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

  29. omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est

  30. hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

Chapter 7

  1. haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est

  2. idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris

  3. offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia

  4. duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis

  5. et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto

  6. omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est

  7. sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

  8. sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius

  9. et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur

  10. sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur

  11. haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino

  12. si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

  13. panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis

  14. ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem

  15. cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

  16. si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

  17. quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet

  18. si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

  19. caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea

  20. anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis

  21. et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis

  22. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  23. loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis

  24. adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

  25. si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

  26. sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

  27. omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis

  28. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  29. loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius

  30. tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti

  31. qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius

  32. armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis

  33. qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua

  34. pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

  35. haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur

  36. et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis

  37. ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis

  38. quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

Chapter 8

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

  3. et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi

  4. fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores

  5. ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri

  6. statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos

  7. vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit

  8. quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

  9. cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

  10. tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua

  11. cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

  12. quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit

  13. filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus

  14. obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas

  15. immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius

  16. adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

  17. vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

  18. obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas

  19. immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum

  20. ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni

  21. lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

  22. obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas

  23. quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis

  24. obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

  25. adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit

  26. tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

  27. tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino

  28. rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini

  29. tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

  30. adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

  31. cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

  32. quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet

  33. de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio

  34. sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

  35. die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est

  36. feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

Chapter 9

  1. facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron

  2. tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino

  3. et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

  4. bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

  5. tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo

  6. ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius

  7. dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus

  8. statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo

  9. cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius

  10. adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

  11. carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni

  12. immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum

  13. ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni

  14. lotis prius aqua intestinis et pedibus

  15. et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari

  16. fecit holocaustum

  17. addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini

  18. immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu

  19. adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris

  20. posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari

  21. pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

  22. et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

  23. ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

  24. et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Chapter 10

  1. arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat

  2. egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

  3. dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

  4. vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

  5. confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

  6. locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit

  7. vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi

  8. dixit quoque Dominus ad Aaron

  9. vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras

  10. et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

  11. doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

  12. locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

  13. comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

  14. pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel

  15. eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus

  16. inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait

  17. cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

  18. praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi

  19. respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri

  20. quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

Chapter 11

  1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

  2. dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

  3. omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

  4. quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

  5. chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

  6. lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

  7. et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

  8. horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

  9. haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

  10. quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

  11. et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

  12. cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

  13. haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

  14. milvum ac vulturem iuxta genus suum

  15. et omne corvini generis in similitudinem suam

  16. strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

  17. bubonem et mergulum et ibin

  18. cycnum et onocrotalum et porphirionem

  19. erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

  20. omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

  21. quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

  22. comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

  23. quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

  24. et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

  25. et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

  26. omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

  27. quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

  28. et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

  29. hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

  30. migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

  31. omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

  32. et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

  33. vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

  34. omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

  35. et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

  36. fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

  37. si ceciderint super sementem non polluent eam

  38. sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

  39. si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

  40. et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

  41. omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

  42. quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

  43. nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

  44. ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

  45. ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

  46. ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

  47. ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Chapter 12

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

  3. et die octavo circumcidetur infantulus

  4. ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius

  5. sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

  6. cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

  7. qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

  8. quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

Chapter 13

  1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

  2. homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

  3. qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

  4. sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

  5. et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

  6. et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

  7. quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

  8. et inmunditiae condemnabitur

  9. plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

  10. et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

  11. lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

  12. sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

  13. considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

  14. quando vero caro vivens in eo apparuerit

  15. tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

  16. quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

  17. considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

  18. caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

  19. et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

  20. qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

  21. quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

  22. et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

  23. sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

  24. caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

  25. considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

  26. quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

  27. et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

  28. sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

  29. vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

  30. et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

  31. sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

  32. et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

  33. radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

  34. si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

  35. sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

  36. non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

  37. porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

  38. vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

  39. intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

  40. vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

  41. et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

  42. sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

  43. et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

  44. quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

  45. habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

  46. omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

  47. vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

  48. in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

  49. si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

  50. qui consideratam recludet septem diebus

  51. et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

  52. et idcirco conburetur flammis

  53. quod si eam viderit non crevisse

  54. praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

  55. et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

  56. sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

  57. quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

  58. si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

  59. ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

Chapter 14

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

  3. qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

  4. praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

  5. et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

  6. alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

  7. quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

  8. cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

  9. et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

  10. die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

  11. cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

  12. tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

  13. immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

  14. adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

  15. et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

  16. tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

  17. quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

  18. et super caput eius

  19. rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

  20. et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

  21. quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

  22. duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

  23. offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

  24. qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

  25. immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

  26. olei vero partem mittet in manum suam sinistram

  27. in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

  28. tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

  29. reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

  30. et turturem sive pullum columbae offeret

  31. unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

  32. hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

  33. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

  34. cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

  35. ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

  36. at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

  37. et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

  38. egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

  39. reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

  40. iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

  41. domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

  42. lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

  43. sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

  44. ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

  45. quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

  46. qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

  47. et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

  48. quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

  49. et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

  50. et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

  51. tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

  52. purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

  53. cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

  54. ista est lex omnis leprae et percussurae

  55. leprae vestium et domorum

  56. cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

  57. ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Chapter 15

  1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

  2. loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

  3. et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

  4. omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

  5. si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  6. si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  7. qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  8. si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  9. sagma super quo sederit inmundum erit

  10. et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  11. omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  12. vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

  13. si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

  14. die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

  15. qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

  16. vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

  17. vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

  18. mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

  19. mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

  20. omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

  21. et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

  22. qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  23. omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

  24. si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

  25. mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

  26. omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

  27. quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

  28. si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

  29. et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

  30. qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

  31. docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

  32. ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

  33. et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Chapter 16

  1. locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

  2. et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

  3. nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

  4. tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

  5. suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

  6. cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

  7. duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

  8. mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

  9. cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato

  10. cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

  11. his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

  12. adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

  13. ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

  14. tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

  15. cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

  16. et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

  17. nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

  18. cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum

  19. aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

  20. postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

  21. et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

  22. cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

  23. revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

  24. lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

  25. et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

  26. ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

  27. vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

  28. et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

  29. eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

  30. in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

  31. sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

  32. expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

  33. et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

  34. eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

Chapter 17

  1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens

  3. homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

  4. et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

  5. ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino

  6. fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino

  7. et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum

  8. et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

  9. et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo

  10. homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

  11. quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

  12. idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos

  13. homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra

  14. anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit

  15. anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet

  16. quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

Chapter 18

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

  3. iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

  4. facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

  5. custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

  6. omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

  7. turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

  8. turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

  9. turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

  10. turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

  11. turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

  12. turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

  13. turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

  14. turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

  15. turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

  16. turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

  17. turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

  18. sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

  19. ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

  20. cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

  21. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

  22. cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

  23. cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

  24. ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

  25. et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

  26. custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

  27. omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

  28. cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

  29. omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

  30. custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

Chapter 19

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

  3. unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

  4. nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester

  5. si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

  6. eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

  7. si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

  8. portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

  9. cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges

  10. neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

  11. non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

  12. non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

  13. non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

  14. non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus

  15. non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

  16. non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

  17. ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

  18. non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

  19. leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris

  20. homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

  21. pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem

  22. orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

  23. quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

  24. quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino

  25. quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester

  26. non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia

  27. neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam

  28. et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

  29. ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo

  30. sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

  31. ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

  32. coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

  33. si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

  34. sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

  35. nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura

  36. statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

  37. custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

Chapter 20

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

  3. et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

  4. quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

  5. ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

  6. anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

  7. sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester

  8. custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

  9. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

  10. si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

  11. qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

  12. si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

  13. qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

  14. qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

  15. qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite

  16. mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

  17. qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

  18. qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

  19. turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

  20. qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur

  21. qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt

  22. custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

  23. nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos

  24. vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

  25. separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta

  26. eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

  27. vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

Chapter 21

  1. dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum

  2. nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

  3. et sorore virgine quae non est nupta viro

  4. sed nec in principe populi sui contaminabitur

  5. non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras

  6. sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt

  7. scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

  8. et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

  9. sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

  10. pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet

  11. et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur

  12. nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus

  13. virginem ducet uxorem

  14. viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

  15. ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum

  16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  17. loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo

  18. nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

  19. si fracto pede si manu

  20. si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

  21. omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

  22. vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

  23. ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos

  24. locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

Chapter 22

  1. locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

  3. dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

  4. homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

  5. et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus

  6. inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

  7. et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

  8. morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

  9. custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

  10. omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

  11. quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis

  12. si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

  13. sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

  14. qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

  15. nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino

  16. ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

  17. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  18. loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

  19. ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

  20. si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

  21. homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

  22. si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

  23. bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

  24. omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

  25. de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

  26. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  27. bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

  28. sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

  29. si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

  30. eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

  31. custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

  32. ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos

  33. et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

Chapter 23

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

  3. sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

  4. hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

  5. mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

  6. et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

  7. dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

  8. sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

  9. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  10. loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

  11. qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

  12. atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

  13. et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

  14. panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

  15. numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

  16. usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

  17. ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

  18. offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

  19. facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

  20. cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

  21. et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

  22. postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

  23. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  24. loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

  25. omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

  26. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  27. decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

  28. omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

  29. omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

  30. et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

  31. nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

  32. sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

  33. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

  34. loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

  35. dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

  36. et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

  37. hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

  38. exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

  39. a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

  40. sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

  41. celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

  42. et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

  43. ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

  44. locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

Chapter 24

  1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

  2. praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

  3. extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris

  4. super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

  5. accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas

  6. quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues

  7. et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

  8. per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno

  9. eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo

  10. ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite

  11. cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan

  12. miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus

  13. qui locutus est ad Mosen

  14. dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus

  15. et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

  16. et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

  17. qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur

  18. qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima

  19. qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei

  20. fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur

  21. qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur

  22. aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

  23. locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

Chapter 25

  1. locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

  3. sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

  4. septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

  5. quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

  6. sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te

  7. iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

  8. numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

  9. et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

  10. sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

  11. quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

  12. ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis

  13. anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

  14. quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo

  15. et iuxta supputationem frugum vendet tibi

  16. quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

  17. nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

  18. facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

  19. et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

  20. quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

  21. dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

  22. seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

  23. terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

  24. unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

  25. si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

  26. sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

  27. conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

  28. quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

  29. qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

  30. si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

  31. sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

  32. aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi

  33. si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

  34. suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

  35. si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

  36. ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

  37. pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

  38. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

  39. si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

  40. sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

  41. et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

  42. mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum

  43. ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

  44. servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

  45. et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

  46. et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

  47. si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

  48. post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

  49. et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

  50. supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

  51. si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

  52. si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

  53. quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

  54. quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

  55. mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

Chapter 26

  1. ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

  2. custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

  3. si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

  4. et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

  5. adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

  6. dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

  7. persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

  8. persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

  9. respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

  10. comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

  11. ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

  12. ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

  13. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

  14. quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

  15. si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

  16. ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

  17. ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

  18. sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

  19. et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

  20. consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

  21. si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

  22. emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

  23. quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

  24. ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

  25. inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

  26. postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

  27. sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

  28. et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

  29. ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

  30. destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

  31. in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

  32. disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

  33. vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

  34. tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

  35. in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

  36. et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

  37. et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

  38. peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

  39. quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

  40. donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

  41. ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

  42. et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

  43. quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

  44. et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

  45. et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

Chapter 27

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium

  3. si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

  4. si mulier triginta

  5. a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

  6. ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

  7. sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

  8. si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

  9. animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

  10. et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

  11. animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

  12. qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

  13. quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

  14. homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

  15. sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

  16. quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

  17. si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

  18. sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

  19. quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

  20. sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

  21. quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

  22. si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

  23. supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

  24. in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

  25. omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

  26. primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

  27. quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

  28. omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

  29. et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

  30. omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

  31. si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

  32. omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

  33. non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

  34. haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai